monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, III <<<     >>> V

Caput IV

1 Procursus igitur civitatis Dei ubi pervenit ad regum tempora, quando David Saule reprobato ita regnum primus obtinuit, ut eius deinde posteri in terrena Hierusalem diuturna successione regnarent, dedit figuram, re gesta significans atque praenuntians, quod non est praetereundum silentio, de rerum mutatione futurarum, quod adtinet ad duo testamenta, vetus et novum, ubi sacerdotium regnumque mutatum est per sacerdotem eundemque regem novum ac sempiternum, qui est Christus Iesus.
2 Nam et Heli sacerdote reprobato substitutus in Dei servitium Samuel simul officium functus sacerdotis et iudicis, et Saule abiecto rex David fundatus in regno hoc quod dico figuraverunt. Mater quoque ipsa Samuelis Anna, quae prius fuit sterilis et posteriore fecunditate laetata est, prophetare aliud non videtur, cum gratulationem suam Domino fundit exultans, quando eundem puerum natum et ablactatum Deo reddit eadem pietate, qua voverat.
3 Dicit enim: "Confirmatum est cor meum in Domino, exaltatum est cornum meum in Deo meo. Dilatatum est super inimicos meos os meum, laetata sum in salutari tuo. Quoniam non est sanctus sicut Dominus, et non est iustus sicut Deus noster; non est sanctus praeter te. Nolite gloriari et nolite loqui excelsa, neque procedat magniloquium de ore vestro. Quoniam Deus scientiarum Dominus, et Deus praeparans adinuentiones suas. Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt virtutem; pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. Dominus pauperes facit et ditat, humiliat et exaltat. Suscitat a terra pauperem et de stercore erigit inopem, ut conlocet eum cum potentibus populi, et sedem gloriae hereditatem dans eis; dans votum voventi, et benedixit annos iusti, quoniam non in virtute potens est vir. Dominus infirmum faciet adversarium suum, Dominus sanctus. Non glorietur prudens in prudentia sua, et non glorietur potens in potentia sua, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intellegere et scire Dominum et facere iudicium et iustitiam in medio terrae. Dominus ascendit in caelos et tonuit, ipse iudicabit extrema terrae, quia iustus est; et dat virtutem regibus nostris, et exaltabit cornum christi sui."
Itane vero verba haec unius putabuntur esse mulierculae, de nato sibi filio gratulantis?
4 Tantumne mens hominum a luce veritatis aversa est, ut non sentiat supergredi modum feminae huius dicta quae fudit? Porro qui rebus ipsis, quae iam coeperunt etiam in hac terrena peregrinatione compleri, convenienter movetur, nonne intendit et aspicit et agnoscit per hanc mulierem, cuius etiam nomen, id est Anna, gratia eius interpretatur, ipsam religionem Christianam, ipsam civitatem Dei, cuius rex est et conditor Christus, ipsam postremo Dei gratiam prophetico spiritu sic locutam, a qua superbi alienantur, ut cadant, qua humiles implentur, ut surgant, quod maxime hymnus iste personuit?
5 Nisi quisquam forte dicturus est nihil istam prophetasse mulierem, sed Deum tantummodo propter filium, quem precata inpetravit, exultanti praedicatione laudasse. Quid ergo sibi vult quod ait: "Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt virtute; pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram; quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est?"
Numquid septem ipsa pepererat, quamvis sterilis fuerit?
6 Unicum habebat, quando ista dicebat; sed nec postea septem peperit, sive sex, quibus septimus esset ipse Samuel, sed tres mares et duas feminas. Deinde in illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit: "Dat virtutem regibus nostris, et exaltabit cornum christi sui," unde dicebat, si non prophetabat?
Dicat ergo ecclesia Christi, civitas regis magni, gratia plena, prole fecunda, dicat quod tanto ante de se prophetatum per os huius piae matris agnoscit: "Confirmatum est cor meum in Domino, exaltatum est cornum meum in Deo meo."
Vere confirmatum cor et cornu vere exaltatum, quia non in se, sed in Domino Deo suo. "Dilatatum est super inimicos meos os meum," quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est adligatus nec in praeconibus adligatis. "Laetata sum", inquit, "in salutari tuo."
Christus est iste Iesus, quem Simeon, sicut in evangelio legitur, senex amplectens parvum, agnoscens magnum: "Nunc", inquit, "dimittis, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum." Dicat itaque ecclesia: "Laetata sum in salutari tuo; quoniam non est sanctus, sicut Dominus, et non est iustus, sicut Deus noster;" tamquam sanctus et sanctificans, iustus et iustificans.
7 Non est sanctus praeter te, quia nemo fit nisi abs te. Denique sequitur: "Nolite gloriari et nolite loqui excelsa, neque exeat magniloquium de ore vestro; quoniam Deus scientiarum Dominus." Ipse vos scit, et ubi nemo scit; quoniam "qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit." Haec dicuntur adversariis civitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de sua virtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus; ex quibus sunt etiam carnales Israelitae, terrenae Hierusalem cives terrigenae, qui ut dicit apostolus, ignorantes Dei iustitiam (id est, quam dat homini Deus, qui solus est iustus atque iustificans) et suam volentes constituere (id est velut a se sibi partam, non ab illo inpertitam) iustitiae Dei non sunt subiecti, utique quia superbi, de suo putantes, non de Dei, posse placere se Deo, qui est Deus scientiarum atque ideo et arbiter conscientiarum, ibi videns cogitationes hominum, quoniam vanae sunt, si hominum sunt et ab illo non sunt. "Et praeparans", inquit, "adinuentiones suas."
Quas adinuentiones putamus, nisi ut superbi cadant et humiles surgant? Has quippe adinuentiones exequitur dicens: Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt virtute.
8 Infirmatus est arcus, id est intentio eorum, qui tam potentes sibi videntur, ut sine Dei dono atque adiutorio humana sufficientia divina possint implere mandata, et praecinguntur virtute, quorum interna vox est: "Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. "Pleni panibus", inquit, "minorati sunt, et esurientes transierunt terram."
Qui sunt intellegendi pleni panibus, nisi idem ipsi quasi potentes, id est Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei?
9 Sed in eo populo ancillae filii minorati sunt (quo verbo minus quidem Latine, bene tamen expressum est, quod ex maioribus minores facti sunt), quia et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis, quae Israelitae soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt, terrena sapiunt.
10 Gentes autem, quibus lex illa non erat data, postea quam per novum testamentum ad eloquia illa venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed caelestia sapuerunt. Et hoc velut quaereretur causa cur factum sit: "Quia sterilis", inquit, "peperit septem, et multa in filiis infirmata est."
Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quo est universae ecclesiae significata perfectio.
11 Propter quod et Iohannes apostolus ad septem scribit ecclesias, eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere; et in proverbiis Salomonis hoc antea praefigurans Sapientia "aedificavit sibi domum et suffulsit columnas septem."
Sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequam iste fetus, quem cernimus, oreretur.
12 Cernimus etiam, quae multa in filiis erat, nunc infirmatam Hierusalem terrenam; quoniam quicumque filii liberae in ea erant, virtus eius erant; nunc vero ibi quoniam littera est et spiritus non est, amissa virtute infirmata est. "Dominus mortificat et vivificat;" mortificavit illam, quae multa erat in filiis, et vivificauit hanc sterilem, quae peperit septem.
13 Quamvis commodius possit intellegi eosdem vivificare, quos mortificaverit. Id enim velut repetivit addendo: "Deducit ad inferos et reducit."
Quibus enim dicit apostolus: "Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens," salubriter utique mortificantur a Domino; quibus adiungit: "Quae sursum sunt sapite, non quae super terram;" ut ipsi sint illi, qui "esurientes transierunt terram. Mortui enim estis," inquit; ecce quo modo salubriter mortificat Deus; deinde sequitur: "Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo;" ecce quo modo eosdem ipsos vivificat Deus.
14 Sed numquid eosdem deduxit ad inferos et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium in illo potius videmus impletum, capite scilicet nostro, cum quo vitam nostram in Deo apostolus dixit absconditam. Nam qui "proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum," isto modo utique mortificavit eum; et quia resuscitavit a mortuis, eundem rursus vivificavit.
15 Et quia in prophetia vox eius agnoscitur: "Non derelinques animam meam in inferno," eundem deduxit ad inferos et reduxit. Hac eius paupertate ditati sumus. Dominus enim pauperes facit et ditat. Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus: "Humiliat et exaltat;" utique superbos humiliat et humiles exaltat.
16 Quod enim alibi legitur: "Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam," hoc totus habet sermo huius, cuius nomen interpretatur gratia eius. Iam vero quod adiungitur: "suscitat a terra pauperem," de nullo melius quam de illo intellego, qui "propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut eius paupertate," sicut paulo ante dictum est, ditaremur.
17 Ipsum enim de terra suscitavit tam cito, ut caro eius non uideret corruptionem. Nec illud ab illo alienabo, quod additum est: "Et de stercore erigit inopem."
Inops quippe idem, qui pauper; stercus vero, unde erectus est, rectissime intelleguntur persecutores Iudaei, in quorum numero cum se dixisset apostolus ecclesiam persecutum: "Quae mihi fuerunt", inquit, "lucra, haec propter Christum damna esse duxi; nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucri facerem."
De terra ergo suscitatus est ille supra omnes divites pauper, et de illo stercore erectus est supra omnes opulentos ille inops, ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait: "Sedebitis super duodecim sedes."
Et sedem gloriae hereditatem dans eis; dixerant enim potentes illi: "Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te."
Hoc votum potentissime voverant.
18 Sed unde hoc eis, nisi ab illo, de quo hic continuo dictum est: "Dans votum voventi?"
Alioquin ex illis essent potentibus, quorum infirmatus est arcus. "Dans", inquit, "votum voventi."
Non enim Domino quisquam quicquam rectum voveret, nisi qui ab illo acciperet quod voveret.
19 Sequitur: "Et benedixit annos iusti," ut cum illo scilicet sine fine vivat, cui dictum est: "Et anni tui non deficient."
Ibi enim stant anni, hic autem transeunt, immo pereunt; antequam veniant enim, non sunt; cum autem venerint, non erunt, quia cum suo fine veniunt.
20 Horum autem duorum, id est "dans votum voventi," et "benedixit annos iusti," unum est quod facimus, alterum quod sumimus. Sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adiutore primum illud efficitur: "Quia non in virtute potens est vir. Dominus infirmum faciet adversarium eius;" illum scilicet, qui homini voventi invidet et resistit, ne valeat implere quod vovit.
21 Potest ex ambiguo Graeco intellegi et adversarium suum. Cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto adversarius, qui noster fuerat, ipsius fit et vincetur a nobis, sed non viribus nostris, "quia non in virtute potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum, Dominus sanctus;" ut vincatur a sanctis, quos Dominus sanctus sanctorum efficit sanctos. Ac per hoc "non glorietur prudens in sua prudentia, et non glorietur potens in sua potentia, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intellegere et scire Dominum et facere iudicium et iustitiam in medio terrae."
Non parva ex parte intellegit et scit Dominum, qui intellegit et scit etiam hoc a Domino sibi dari, ut intellegat et sciat Dominum. "Quid enim habes, ait apostolus, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?" id est, quasi a te ipso tibi sit, unde gloriaris.
22 Facit autem iudicium et iustitiam, qui recte vivit. Recte autem vivit, qui obtemperat praecipienti Deo; et finis praecepti, id est, ad quod refertur praeceptum, "caritas est de corde puro et conscientia bona et fide non ficta."
Porro ista caritas, sicut Iohannes apostolus testatur, ex Deo est.
23 Facere igitur iudicium et iustitiam ex Deo est. Sed quid est: "In medio terrae?"
Neque enim non debent facere iudicium et iustitiam qui habitant in extremis terrae. Quis hoc dixerit? Cur ergo additum est: In medio terrae?
24 Quod non si adderetur et tantummodo diceretur: "Facere iudicium et iustitiam," magis hoc praeceptum ad utrosque homines pertineret, et mediterraneos et maritimos. Sed ne quisquam putaret post finem vitae, quae in hoc agitur corpore, superesse tempus iudicium iustitiamque faciendi, quam dum esset in carne non fecit, et sic divinum evadi posse iudicium: in medio terrae mihi videtur dictum "cum quisque vivit in corpore". In hac quippe vita suam terram quisque circumfert, quam moriente homine recipit terra communis, resurgenti utique redditura.
25 Proinde in medio terrae, id est, cum anima nostra isto terreno clauditur corpore, faciendum est iudicium atque iustitia, quod nobis prosit in posterum, quando recipit quisque secundum ea, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.
26 Per corpus quippe ibi dixit apostolus per tempus, quo vixit in corpore. Neque enim si quis maligna mente atque impia cogitatione blasphemet neque id ullis membris corporis operetur, ideo non erit reus, quia id non motu corporis gessit, cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit et corpus.
27 Isto modo congruenter intellegi potest etiam illud, quod in psalmo legitur: "Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae;" ut Dominus Iesus accipiatur Deus noster, qui est ante saecula, quia per ipsum facta sunt saecula, operatus salutem nostram in medio terrae, cum Verbum caro factum est et terreno habitavit in corpore.
Deinde postea quam prophetatum est in his verbis Annae, quo modo gloriari debeat, qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino, propter retributionem, quae in die iudicii futura est: "Dominus ascendit", inquit, "in caelos et tonuit; ipse iudicabit extrema terrae, quia iustus est."
Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium.
28 Ascendit enim in caelum Dominus Christus, et inde venturus est ad vivos et mortuos iudicandos. Nam quis ascendit, sicut dicit apostolus, "nisi qui et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia."
Per nubes ergo suas tonuit, quas sancto Spiritu cum ascendisset implevit.
29 De quibus ancillae Hierusalem, hoc est ingratae vineae, comminatus est apud Esaiam prophetam, ne pluant super eam imbrem. Sic autem dictum est: "Ipse iudicabit extrema terrae," ac si diceretur: "Etiam extrema terrae." Non enim alias partes non iudicabit, qui omnes homines procul dubio iudicabit.
30 Sed melius intelleguntur extrema terrae extrema hominis; quoniam non iudicabuntur, quae in melius vel in deterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inventus fuerit, qui iudicabitur. Propter quod dictum est: "Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit."
Qui ergo perseveranter facit iudicium et iustitiam in medio terrae, non damnabitur, cum iudicabuntur extrema terrae. "Et dat", inquit, "virtutem regibus nostris;" ut non eos iudicando condemnet.
31 Dat eis virtutem, qua carnem sicut reges regant et in illo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, vincant. "Et exaltabit cornum christi sui."
Quo modo Christus exaltabit cornum christi sui? De quo enim supra dictum est: "Dominus ascendit in caelos," et intellectus est Dominus Christus: ipse, sicut hic dicitur, exaltabit cornum christi sui.
32 Quis ergo est christus Christi? An cornum exaltabit uniuscuiusque fidelis sui, sicut ista ipsa in principio huius hymni ait: "Exaltatum est cornum meum in Deo meo?"
Omnes quippe unctos eius chrismate recte christos possumus dicere; quod tamen totum cum suo capite corpus unus est Christus.
33 Haec Anna prophetavit, Samuelis mater, sancti viri multumque laudati; in quo quidem tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii et nunc impleta, quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut novum haberet in Christo sacerdotium sterilis, quae peperit septem.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, III <<<     >>> V
monumenta.ch > Augustinus > 4